monumenta.ch > Plinius > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 39
{IX} Genera earum multa. sterilibus ad materias operumque lautiora utitur Assyria et tota Persis. sunt et caeduae palmarum quoque silvae, rursus germinantes ab radice succisae. dulcis medulla earum in cacumine, quod cerebrum appellant, exemptaque vivunt, quod non aliae. vocantur autem chamaeropes, folio latiore ac molli ad vitilia utilissima, copiosae in Creta, sed magis in Sicilia. e palmis prunae vivaces ignisque lentus.